Bibbia Vulgata Clementina na 1598
PSALMORUM 46
In finem, pro filiis Core. Psalmus.
[Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis:1
quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.2
Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.3
Elegit nobis hæreditatem suam; speciem Jacob quam dilexit.4
Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.5
Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite:6
quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.7
Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam.8
Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.]9
Source notes (9)
- Footnote Omnes gentes. AUG. Quasi diceret: insultant, pueri, dicentes: Calve, calve, vos omnes gentes ad quas transivit gratia: Plaudite, etc. Gentes ad quas transivit gratia, et quos in priori psalmo ad fidem vocavit, invitat ad laudem.
- Footnote Excelsus. HIER. Potens quod vult. Terribilis. REMIG. Quia judicaturus in potestate.
- Footnote Subjecit populos nobis. CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Populos, Judæos. Nobis. Ibid. Universali scilicet Ecclesiæ; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Sub pedibus. Ibid. Per pedes, prædicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. Sub pedibus. Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat.
- Footnote Elegit nobis, etc. Vel in persona Apostolorum, elegit nobis dare hæreditatem suam, multorum populorum, ut colamus eam, gladio prædicationis corda eorum ferientes, et malitiam destruentes. Hæreditatem. AUG. Cœlestis hæreditas, pulchritudo est Christiani populi, in qua speciosus erit fulgens ut sol, qui nunc est abjectus. Speciem Jacob quam, etc. Id est, similes Jacob vel signatos per Jacob, qui terrena dant pro cœlestibus, ut Jacob fecit, quod fuit gratia Dei, quia eum dilexit, Esau reprobato.
- Footnote Ascendit. CASS. Diapsalma ascensio et regnum Dei describitur, unde instanter monet psallere. In jubilo. AUG. Gaudium admirantium Apostolorum, etc., usque ad quod nec taceri potest, nec exprimi valet.
- Footnote Psallite. CASS. Operibus laudate: valde est salutare quod tam crebro repetitur, quia Deus est qui creat, et rex creata gubernans.
- Footnote Omnis. Ibid. Non ut Jupiter Cretæ, Mars Thraciæ. Sapienter. Docet quomodo sit psallendum. Olim sine sensu psallebant, dum lapides colerent. AUG. Nemo sapienter facit quod non intelligit.
- Footnote Regnabit. Ibid. Modo impleta est hæc prophetia: Deus sedet super sedem sanctam. Sedem sanctam. AUG. Throni, Virtutes, et sancti.
- Footnote Principes populorum. CASS. Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo, quia, expulsis Judæis, gentes in filios Abrahæ succedunt, habentes promissionem, quia Judæi superbierunt. HIER., CASS. Vel dii fortes, Apostoli scilicet, quos neque mors, neque vita separabit a charitate Christi. Elevati, miraculis et doctrina.
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.