Skip to content
BibleKenya

Bibbia Vulgata Clementina na 1598

PSALMORUM 19

In finem. Psalmus David.1

[Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.2

Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.3

Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.4

Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.5

Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.6

Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.7

Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.

Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.]

Source notes (7)
  1. Footnote In finem. CASS. Figura operandi, quæ ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiæ, quæ per Christum videbat ventura.
  2. Footnote Exaudiat: quæ tempore tribulationis vult ei fieri. In die tribulationis, quo majori desiderio Deum precamur. Dei Jacob, ut sicut illi, ita tibi gratiam benedictionis det, et præponat Judæis.
  3. Footnote Mittat: pater. Auxilium, misso Filio.
  4. Footnote Memor. Agit quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo. Sacrificii. Ibid. Sacrificium Ecclesiæ prævidebat, non pecudum, sed sanguinis et corporis Christi.
  5. Footnote Tribuat. Diapsalma, quæ tempore gloriæ optat et affirmat. Omne. AUG. Non solum quo animam posuisti pro vita plurimorum; sed et quo cæcitas ex parte contigit in Isræl, et sic omnis Isræl salvus fieret.
  6. Footnote Lætabimur. Ibid. Ideo hæc oratio, quia lætabimur et magnificabimur, ostendit se unum de Ecclesia tanto ante tempore.
  7. Footnote In potentatibus. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt.

Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.

Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.

BibleKenya

Reader settings

Theme
Font
Alignment
Reading width

Saved in this browser and used offline too. Press ? for keyboard shortcuts.