Bibbia Vulgata Clementina na 1598
PSALMORUM 11
In finem, pro octava. Psalmus David.1
[Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.2
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.3
Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.4
Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?5
Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.6
Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.7
Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.8
In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.]9
Source notes (9)
- Footnote Pro octava. CASS. Pro octava, quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem promissionis futuræ perveniat. AUG. Octava pro die judicii, sicut in sexto psalmo dictum est.
- Footnote Salvum me fac. Revocat autem a falsitatibus sæculi ad eloquia Dei, ubi salus, a perversitate sæculi petit salvari. Quoniam defecit. CASS. Exponit quæ timuit multa: congregans in unum, ut sit major vis. Sanctus. Ibid. Deus, qui ubique præsens, quantum ad homines defecit, qui in eum non credunt.
- Footnote Proximum. AUG. Proximus omnis homo, cum nullo male agendum est: proximus primæ nativitatis conditione est omnis homo; carnis cognatione, amici et cognati; misericordiæ comparatione, beneficus quilibet. Corde, etc. Germinatio, duplex cor significat, in quo dolosus describitur, unde: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Boni habent unum cor et unam animam.
- Footnote Disperdat Dominus universa labia, etc. CASS. Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt. Linguam magniloquam. Ibid. Id est, superbam: hi sunt hypocritæ, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi. REMIG. Vel, philosophi.
- Footnote Qui dixerunt: linguam nostram. CASS. Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint.
- Footnote Inopum et gemitum pauperum. AUG., CASS. Inopes, gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt; pauperes, Judæi. Nunc. Quod non in priori populo. Exsurgam. Apparebo in Filio. Ponam. Consolationem pauperum. Fiducialiter. Potenter, cui nil resistit.
- Footnote Eloquia Domini. Ibid. Contra mala sæculi Christus a Patre missus, cujus eloquia vera sunt, impiorum falsa. Casta. Contra hoc quod supra, vana locuti sunt
- Footnote Tu, Domine. CASS. Utilitatem divinorum eloquiorum, ad Dominum se convertens, ostendit.
- Footnote In circuitu. Conclusio de utraque parte. AUG. In circuitu, id est, cupiditate temporalium, quæ septem diebus volvuntur, et non veniunt in octavum, id est, æternum: unde ventilator est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum Prov. 2., id est, ambitum volubilium. Multiplicasti filios hominum. Ibid. Est et multiplicatio in temporalibus quæ avertit ab unitate Dei: sed justi multiplicantur secundum altitudinem, quando eunt de virtute in virtutem.
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.