Skip to content
BibleKenya

Bibbia Vulgata Clementina na 1598

PROVERBIORUM 14

[Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet.1 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos.2 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.3 Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis. Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.4 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.5 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.6 Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt. Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.] [Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit. Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.7 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.8 Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona. In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia.9 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.]10 [In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.11 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.12 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.13 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis. In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum. Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.]

Source notes (13)
  1. Footnote Sapiens, etc. Destruet male vivendo, et aliquando aperte regnando, etc., usque ad de quibus aperte subdit:
  2. Footnote In ore stulti. Quia stulti per vaniloquium humiles, quos despiciunt, affligunt; sed hi per doctrinam sapientium, ne decipiantur, se muniunt.
  3. Footnote Ubi non, etc. Hæc hærent superioribus, etc., usque ad qui Sareptanam viduam pascit a qua et ipse pascitur.
  4. Footnote Quærit derisor sapientiam, etc. Ut Caiphas, etc., usque ad quia perverse quærunt, nunquam prorsus inveniunt.
  5. Footnote Vade contra, etc. Ideo derisor sapientiam, quam quærit, non invenit, etc., usque ad ejusque meditationi operam dare satagunt.
  6. Footnote Extraneus. Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: Dominus impiorum, etc. Sapiens timet et declinat. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter pœnas ferat.
  7. Footnote Impatiens, etc. Reprehensibilis quidem est impatiens, etc., usque ad inter reprobos æstimatur.
  8. Footnote Jacebunt mali ante bonos. Videntes tormenta eorum, etc., usque ad ad videnda eorum supplicia.
  9. Footnote Fatuitas stultorum. Imprudentia, quasi improvidentia dicitur.
  10. Footnote Liberat animas testis fidelis. Catholicus prædicatur, qui testimonia Scripturarum fideliter prædicat, et profert; hæreticus mendacia. Profert mendacia. Alia translatio: Incendit autem mendacio animas dolosus deceptor. Versipellis, id est diabolus, qui mala, quæ suggerit, bona mentitur: et dum bona promittit æterna, ducit ad tormenta.
  11. Footnote In timore Domini. Timor Domini fiduciam fortitudinis præstat, etc., usque ad speraverunt in Domino.
  12. Footnote Timor Domini. Hæc est spes eorum, etc., usque ad unde, Initium sapientiæ timor Domini Psal. 9..
  13. Footnote Vita carnium. Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur, etsi quæ foris infirma sunt, quandoque roborantur; unde subdit: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea quæ humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere, est robusta quæque perire.

Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.

Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.

BibleKenya

Reader settings

Theme
Font
Alignment
Reading width

Saved in this browser and used offline too. Press ? for keyboard shortcuts.