Bibbia Vulgata Clementina na 1598
PROVERBIORUM 13
[Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur.1 De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua. Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.2 Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur. Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.] [Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.3 Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur. Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.4 Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.]5 [Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur.6 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.7 Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago. Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam.8 Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas. Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.]9 [Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.10 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.11 Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.12 Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.]
Source notes (12)
- Footnote Filius sapiens. Tantum distat inter sapientem et stultum, ut hic aliquando profectu eruditionis ad eum, qui se docuerat, docendum perveniat: ille, ne, cum arguitur, audiat.
- Footnote Vult et non vult piger. Vult regnare cum Domino, etc., usque ad et Jesus filius Sirach: Væ peccatori terram duabus viis ingredienti. Anima autem operantium jussa dominica impinguabitur, quia perfecta supernorum dulcedine reficietur; unde: Sicut adipe Psal. 26., etc.; vel, qui piis pro Domino laboribus insudant, immarcescibili corona donabuntur.
- Footnote Est quasi dives, non vere, ut qui induebatur purpura et bysso Luc. 16.; sed quia Deum non habuit, etc., usque ad quid vera paupertas agat, subditur.
- Footnote Substantia, etc. Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, etc., usque ad multiplicia supernæ beatitudinis munera percipiet, de quo:
- Footnote Spes quæ differtur, etc. Quia nimirum, etc., usque ad ipse est enim lignum vitæ amplectentibus se.
- Footnote Qui detrahit. Aliter, etc., usque ad unde: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, etc.
- Footnote Lex sapientis. Ex quo homo sapere incipit, utitur hac lege, ut mortem vitet et vitam acquirat.
- Footnote Cum consilio, maxime divino, quod est in Scripturis. Fatuus enim est qui extra hoc consilium vivit, quamvis naturaliter prudens videatur.
- Footnote Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.
- Footnote Bonus homo, etc., sæpe boni sine filiis obeunt, etc., usque ad regnum Dei datum est genti facienti fructum ejus.
- Footnote Multi cibi. Alius translator, etc., usque ad utrique autem sensui congruit, quod subdit.
- Footnote Qui parcit virgæ odit filium suum, etc. Nam et bonus pater filium, et discipulum magister catholicus, ne ad iniquitatem deflectat, sollicitus erudit.
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.