Skip to content
BibleKenya

Bibbia Vulgata Clementina na 1598

CORINTHIOS II 9

Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.1 Misi autem fratres: ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis: ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.2 Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam. Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.3 Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.4 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,5 sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in sæculum sæculi.6 Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ:7 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo.8 Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.9

Source notes (9)
  1. Footnote Et vestra æmulatio. Æmulatione Corinthiorum aliæ Ecclesiæ (dum audiunt illos prius erroribus implicatos, postea bonæ voluntatis fuisse effectos) incitatæ sunt ad bonum opus.
  2. Footnote Erubescamus. Si enim non fuerit hoc inventum, quod Apostolus testificatus est de his, et ipse erubescet et ipsi amplius confundentur.
  3. Footnote Qui parce seminat. Non parce seminat qui parum habens parum largitur, si animus promptus sit plus dare, si plus haberet.
  4. Footnote Non ex tristitia. Qui invitus dat propter præsentem pudorem, non habet mercedem. Hilarem enim datorem, qui dat ut careat tædio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et meritum et rem perdit. Large dat qui affectum largiendi habet, etiamsi nihil habeat quod largiri possit.
  5. Footnote Abundare, etc. Licet enim exiguum sit quod parum habens tribuit, abundat tamen, quia recto judicio fit: quia non quæritur de quanto, sed quo animo detur.
  6. Footnote Justitia enim. Justus est qui bona mundi fine æterni præmii communia reputat.
  7. Footnote Incrementa frugum. Justitia est sanctitas, et bona vita: et inde fruges, id est, æterna remuneratio. Incrementa eleemosynæ: pro quibus et hic virtutes, et in futuro gloria augebitur.
  8. Footnote Quæ operatur. Id est, ipsa largitio est causa quare gratiæ agantur Deo, cujus largitionis nos sumus ministri.
  9. Footnote Gratias Deo. De alterna indigentia, et de alterno supplemento indigentiæ provincialium Christi et militum Christi gratias Deo agit. Egit hic de rebus carnalibus in illos, et postquam egit de spiritualibus in istos, tanquam plenus gaudiis exclamat: Gratias ago, etc.

Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.

Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.

BibleKenya

Reader settings

Theme
Font
Alignment
Reading width

Saved in this browser and used offline too. Press ? for keyboard shortcuts.