Skip to content
BibleKenya

Bibbia Vulgata Clementina na 1598

SAPIENTIÆ SOLOMONIS 17

[Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt.1 Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt. Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati. Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant.2 Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur.3 Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia. Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant. Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.4 Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia: nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.5 Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat. Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,6 aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat. Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus. Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem; una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo: deficientes faciebant illos præ timore. Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.7 Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.]8

Source notes (8)
  1. Footnote Magna enim. RAB.Mystice. Omnes persecutores Ecclesiæ Christi, scelerum suorum tenebras patiuntur, nec unquam securi esse possunt, quos vexant rectores tenebrarum harum usque ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium; unde: Omnis qui male agit, odit lucem Joan. 3., etc. Hinc Paulus: Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino Ephes. 5., etc.
  2. Footnote Neque enim. Semper enim tenebras comitatur horror: et quanto minus discernit quis, quæ circa se sunt, tanto magis metuit, undique adversa pavitans. Sic Ægyptii triduo maximas tenebras patiebantur, quas nec sol, nec stellæ poterant illuminare, et unicunque jacebant, nimio terrore pavebant; quod autem dicit. Tristes personas eos terruisse, potuit fieri, ut dæmones aliqua phantasmata ingererent, qui eos ad augmentum pœnarum exterrerent. Persecutores quoque fidei et vertitatis, circumdant tenebræ peccatorum, quia ignorant solem justitiæ, nec prædicatores illustrant eos fulgore doctrinæ. Hos etiam sonitus descendens, id est comminatio cœlestis perturbat, et personæ tristes, id est dæmones, quandoque torturi terrificant; nec tamen agunt fructuose pœnitentiam: sed desperantes thesaurizant sibi iram in die judicii.
  3. Footnote Timore plenus. Quia undique pœnas formidabant. Quanto enim sunt graviores dolores, tanto majores timentur horrores. Et magicæ artis, etc. RAB. Cum Magi in Ægypto, etc., usque ad et antiquum serpentem cum angelis suis sævum patienter inimicum.
  4. Footnote Et ærem, etc. RAB. Nimietatem timoris notat, quem imminentibus pœnis redarguente conscientia patiuntur, cum autem semper timida nequitia, pavoris sui dat indicium, supplicio condemnata est.
  5. Footnote Proditio, etc. Timor scilicet prodit infirmitatem superbientis, qui vana spe auxiliorum se extollit cogitando, cum posse se sperat, quod efficere non potest vel possit: et dum virtus minor est, valetudo rerum quas extrinsecus patitur, majorem putat esse potentiam, hoc in persecutoribus fidelium frequenter evenit, qui se potentes æstimant, cum sanctos cruciant, potentia eorum victi, mentis angustia contristati cognoscunt se non posse quod cupiebant et majorem esse fortitudinem Dei, qui sic vincit in militibus suis.
  6. Footnote Illi autem, etc. RAB. Ægyptii scilicet horrore tenebrarum circumdati, etc., usque ad tanquam periculosum formidabant.
  7. Footnote Omnis enim orbis. Quasi: impii erant in tenebris, sed ubicunque habitabant filii Isræl, lux erat.
  8. Footnote Imago tenebrarum. Graviores sunt tenebræ spirituales corporalibus: quia ducunt homines ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium, quas Ægyptiæ tenebræ figurant. Sicut enim corpora ibi nullo bono operi utilia: ita et hic animæ simul et corpora æterno carcere damnantur; ubi nec ratio, nec locus, nec tempus est operandi.

Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.

Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.

BibleKenya

Reader settings

Theme
Font
Alignment
Reading width

Saved in this browser and used offline too. Press ? for keyboard shortcuts.