Skip to content
BibleKenya

Bibbia Vulgata Clementina na 1598

TITUM 2

Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam:1 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:2 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:3 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,4 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.5 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,6 verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.7 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,8 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi:9 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.10

Source notes (10)
  1. Footnote Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam. Hæc sunt quæ ad bonos mores pertinent.
  2. Footnote Senes ut sobrii sint. CHRYS. Habet senectus vitia quædam propria, et morbos quibus juventus caret. Et ipsa quoque senectus morbus est, inest illi tamen præterea segnities quædam ac tarditas, oblivio profunda, obtusio sensuum et iracundia. Sunt enim plurima quæ in hujusmodi ætate vix fieri patiantur.
  3. Footnote In habitu sancto. Ut scilicet earum incessus, motus, vultus, sermo præferant sanctitatem. Non vino multo. Solent enim esse quædam, quæ corporis frigescente luxuria, vino se pro libidine dederunt.
  4. Footnote Ut viros suos. Quos naturali affectu naturaliter diligunt, ament etiam pudica dilectione, ut scilicet cum pudore viris debitum potius reddant, quam exigant.
  5. Footnote Ut non blasphemetur. Hoc ad senes et ad omnia superiora potest referri, quasi dicat: Hortare senes, et anus, et adolescentulas, ut ita se habeant ut dixi, quod ideo facere debent ut non blasphemetur, etc.
  6. Footnote In omnibus, etc. Omnis enim qui male vivit in conspectu eorum quibus præpositus est, quantum in ipso est occidit eos; etiamsi illi vivunt, de misericordia Dei vivunt.
  7. Footnote Ut doctrinam Salvatoris. Hoc refertur ad omnia prædicta, scilicet ad senes, et anus, et servos, quasi dicat: Hortare omnes prædictos, ut ita se habeant sicut præscriptum est, ut ita ornent in actibus suis doctrinam Salvatoris, etc. Ornent. Ornamentum doctoris est honesta vita discipuli.
  8. Footnote Apparuit enim. Quasi dicat: Omnes monendi sunt, quia omnibus natus est Christus, nullum exclusit. Vel, Gratia, id est Christus qui est gratia Dei. Vel, gratia Dei et Salvatoris, etc., id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi.
  9. Footnote Et adventum gloriæ magni Dei, etc. Qui non in infirmitate ut prius, sed in gloria et potestate veniet præmia daturus secundum merita, qui in primo adventu adeo humilis fuit, quod non solum erudivit, sed etiam dedit semetipsum. Sectatorem bonorum operum, etc. Quia ad hoc redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes et repleti operibus bonis, Dei hæredes esse possimus.
  10. Footnote Argue cum omni, etc. Ut non aspere accipiatur, cum pro salute fieri scitur.

Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.

Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.

BibleKenya

Reader settings

Theme
Font
Alignment
Reading width

Saved in this browser and used offline too. Press ? for keyboard shortcuts.