Bibbia Vulgata Clementina na 1598
IESU FILII SIRACH 5
[Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.] [Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.1 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.2 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. Justifica pusillum et magnum similiter.]
Source notes (2)
- Footnote Non ventiles te, etc. RAB. Levitatem reprehendit, etc., usque ad duplicitas doctrinæ eorum, in qua modo vera, modo falsa proferunt, peccatores esse ostendit.
- Footnote Esto mansuetus. Bonum est mansuete audire, et suscipere verbum veritatis, et modeste ac prudenter proferre; unde: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum et tardus ad iram. Jac. 1.. Et paulo post: In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras Ibid. In Proverbiis quoque dicitur: Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam correctio illius Prov. 29..
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.