Bibbia Vulgata Clementina na 1598
IESU FILII SIRACH 29
[Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat. Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo. Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt. Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam:1 et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur. Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis: et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.2 Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.3 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.4 Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. Super scutum potentis5 et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit.] [Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.6 Repromissorem fugit peccator et immundus. Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.7 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium. Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.]8 [Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.9 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.10 Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.11 Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet: transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros.12 Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.13 Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris.]
Source notes (13)
- Footnote Donec accipiant. RAB. Hujusmodi morbum melius curat timor Dei. Qui enim Deum quasi semper præsentem pertimescit, neminem fraudare intendit.
- Footnote Multis, etc. ID. Illos notat, qui neminem lædere volunt, sed præ timore periturarum rerum prodesse nolunt. Contra quos dicitur: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra Matth. 6..
- Footnote Propter mandatum. Omnibus indigentibus misericordia est facienda, nec pro avaritia charitas proximi amittenda.
- Footnote Et non abscondas. Qui enim viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?
- Footnote Super scutum potentis, etc. Magis valet eleemosyna contra jacula inimici, quam arma terrena: quia hæc dubiam, illa certissimam parit victoriam, ut absorbeatur mors in victoria.
- Footnote Gratiam fidejussoris, etc. Doctorem scilicet qui pro fide et bonis operibus promittit vitam æternam. Hæc sententia Pelagium reprehendit qui liberum arbitrium gratiæ præponit, cum per solam gratiam liberentur electi.
- Footnote Qui perdiderit, etc. Id est, qui unitatem fidei, et sinceritatem legis non custodit, sed implicatur erroribus variis.
- Footnote Recupera proximum. Consulit, ut secundum vires proximo præbeas solatium, et sic tibi prævideas, ne in laqueum cadas.
- Footnote Initium vitæ, etc. RAB. Fragilitatem, et hospitalitatem et honestatem docet, etc., usque ad et Dominus primis parentibus pelliceas tunicas post peccatum fecit.
- Footnote Melior est victus pauperis, etc. Ad litteram. Melius est tenuem victum sub vili tugurio sumere in securitate, quam splendidas epulas cum fatigatione in incertis locis quærere. ID.Allegorice. Melior est victus, etc., usque ad ubi labor et superflua cura.
- Footnote Minimum. ID. Sufficiat tibi quod habes, etc., usque ad melius est nomen bonum quam deliciæ multæ.
- Footnote Transi. Quasi: Qui alieno delectaris hospitio, redi ad propria, et de labore tuo te et alios pasce. Noli de aliena domo pastum tibi superfluum quærere. Sufficit tibi susceptio proximorum.
- Footnote Improperium. RAB. Mystice autem monetur vir ecclesiasticus, etc., usque ad in futuro autem examine æternum confusionis improperium sustineat.
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.