Skip to content
BibleKenya

Bibbia Vulgata Clementina na 1598

IESU FILII SIRACH 18

[Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.1 Quis sufficit enarrare opera illius? quis enim investigabit magnalia ejus? virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei.2 Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur. Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.3 Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis. Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem.4 Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.]5 [Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.6 Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum.7 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato. Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos.8 Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce.9 Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.10 Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.11 Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.12 Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.13 A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei.14 Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia.15 Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.16 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia.]17 [Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis. Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum. Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitæ tuæ.]18

Source notes (18)
  1. Footnote Qui vivit in æternum. RAB. Rerum substantia simul creata est, etc., usque ad magnitudinem virtutis scire vel enarrare: unde, Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Matth. 11..
  2. Footnote Non est minuere. ID. Nihil de Scripturis sanctis est minuendum, nihil addendum: unde, Si quis apposuerit ad hæc, apponet super illum Deus plagas scriptas in libro isto Apoc. 22., etc.
  3. Footnote Centum anni. ID. Paucitatem dierum nostrorum comparat guttæ maris, et calculo arenæ: quia ad comparationem æternæ felicitatis nimia est brevitas, et miseria maxima: unde, Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis Job. 14..
  4. Footnote Miseratio hominis. Pauci sunt, qui misereantur proximo: cum misericordia Dei redundat per universum mundum, qui solem suum facit oriri super bonos et malos.
  5. Footnote Excipiens doctrinam. Hortatur eos qui doctrinam Evangelii accipiunt, ut misericordiam proximis impendant: et festinent diem judicii misericordiæ operibus prævenire; unde: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur Matth. 5..
  6. Footnote Verbi mali. Lingua eucharis gratiosum hominem facit; unde: Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est Prov. 17..
  7. Footnote Nonne ardorem. Segetes defendit ros ab ardore solis: et verbum bonum largientem a nequitia irascentis; unde: Sermo durus suscitat rixas, lenis mitigat suscitatas Prov. 15..
  8. Footnote Stultus acriter improperabit. RAB. In ore stulti jurgia, etc., usque ad polluunt verbo mendaci.
  9. Footnote Para justitiam. Ut videas quid in te Deo placeat vel displaceat, et delicta corrigas.
  10. Footnote Ante judicium. RAB. Hæc monent ut semper parati simus, nec stulta securitate nobis blandiamur: sed in Dei servitute laboremus usque ad finem vitæ.
  11. Footnote Ante orationem. Cum stabis ad orandum, dimitte si quid habeas adversus aliquem.
  12. Footnote Memento. Unde: Justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus Psal. 10..
  13. Footnote Paupertatis. Futuræ post hanc vitam, ut facias amicos qui recipiant te in æterna tabernacula.
  14. Footnote Hæc omnia. Ver, æstas, autumnus, hiems, dies et nox, nunquam omnia requiescunt; et tamen omnia æternitati comparata cito transeunt: et omnia coram oculis Domini certo fine clauduntur. Ipse autem semper idem est, et anni ejus non deficient.
  15. Footnote Homo sapiens. Beatus est homo qui semper est pavidus ut a peccatis suis caveat, et præcepta Domini impleat: Quia initium sapientiæ timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum Psal. CX..
  16. Footnote Invenienti. Id est, cum invenerit, et agnitionem ejus perceperit, ipsa dabit confessionem rectæ prædicationis, et studium bonæ operationis.
  17. Footnote Sensati. Quasi astuti agnoscunt sapientiam, et sensati in verbis opere demonstrant prudentiam.
  18. Footnote Ne fueris mediocris. Provocat nos ad opera misericordiæ. Si enim pigri fuerimus, non modo deerunt nobis solatia temporalia, imo animæ nostræ bona futura: quando temporalis eleemosyna remunerabitur mercede æterna.

Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.

Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.

BibleKenya

Reader settings

Theme
Font
Alignment
Reading width

Saved in this browser and used offline too. Press ? for keyboard shortcuts.