Bibbia Vulgata Clementina na 1598
IESU FILII SIRACH 15
[Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam: et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur:1 et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos, et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.2 Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum. Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo.3 Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.4 Non est speciosa laus in ore peccatoris,5 quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.] [Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris. Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii.6 Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui:7 adjecit mandata et præcepta sua. Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.8 Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi: quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.9 Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi:10 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.]
Source notes (10)
- Footnote Aqua sapientiæ. RAB. gratia Spiritus sancti: unde, Qui biberit aquam quam ego dabo vobis, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 14., id est non cedet persecutioni, vel hæreticæ pravitati.
- Footnote Et in medio Ecclesiæ. Apostolos, prædicatores Evangelii significat, quos Dei sapientia, id est Christus, Ecclesiæ præposuit.
- Footnote Homines stulti, etc. Pagani, et idololatræ et Judæi, qui crucifigunt Filium Dei, sequentes umbram legis, et respuentes veritatem Evangelii: vel hæretici, qui Scripturas pervertunt.
- Footnote Et viri veraces. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
- Footnote In ore peccatoris. Hæreticorum, qui doctrinam Patrum despiciunt, et simplices decipiunt. Donum largitatis non invidet Deus alicui, qui vult omnes homines salvos fieri.
- Footnote Non dicas. ID. Non sunt mala nostra Deo imputanda, cui non sunt necessaria: Deus intentator malorum est Jacob. 1..
- Footnote Constituit hominem ad imaginem et similitudinem suam, et liberum arbitrium dedit ei.
- Footnote Si volueris. Id est si volueris implere opera et mandata Dei, habebis consolationem: si contempseris gehennæ ardorem.
- Footnote Quoniam multa sapientia. ID. Nullus potest præscientiam Dei, etc., usque ad nihil faciat homo, nisi quod dignum sit conspectui divino.
- Footnote Nemini mandavit. Non est auctor Deus peccandi, nec spatium concedit in quo homo impune peccare possit; semper bona præcipit, et mala interdicit. Solummodo placet ei quod bonum est, infidelitas autem et inutilitas displicet, quoniam justus Deus, et justitias dilexit. Psal. 10.
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.