Bibbia Vulgata Clementina na 1598
PSALMORUM 94
Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;1
præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:2
quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.3
Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt;4
quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.5
Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:6
quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.7
Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra8
sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.9
Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.10
Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.]
Source notes (10)
- Footnote Laus. CAS. Devotionem. Cantus hilaritarem significat. Venite, exsultemus. THEOD. Josias rex admodum pius fuit, etc., usque ad formatus est vero psalmus ex persona Josiæ, et Dei sacerdotum. CASS. De tempore gratiæ, quo intratur in requiem, propheta laudes Dei describens, primo invitat Judæos, quos prævidebat posse resistere Christo.
- Footnote Faciem ejus, etc. AUG., CASS. Conspectum venturi judicis, ne quid tunc in nobis sit discutiendum. In confessione. AUG. Illum laudantes, nos accusantes, etc., usque ad de qua laude psalmus agit. In psalmis jubilemus. Quæ dicimus in psalmis, vel facimus, sentiamus in jubilatione.
- Footnote Super omnes deos. Vel magis deos homines dicit, super quos rex est, non super dæmonia.
- Footnote Quia in manu ejus, etc. CASS. Post magnitudinem Domini prædictam, venit ad clementiam.
- Footnote Mare. AUG. Mundus, cujus fluctus termino arctat Deus, non permittens nos tentari supra id quod possumus I Cor. 10.; qui fluctus etiam proventum nobis faciunt, Deo id agente, nec scandala tibi nocent, quæ mensuram a Deo accipiunt.
- Footnote Venite, adoremus. CASS. Prius rudes vocavit ad exsultationem: jam ostensa gloria Dei, vocat ad pœnitentiam, quod durius est. Ploremus. AUG. Si forte de peccatis, quæ vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate: lacryma exstinguit flammam peccati, quæ in conscientia ardet. Qui fecit nos. Ecce magna fiducia: a te enim deficere potes, tu te reficere non potes, ille reficit qui te fecit.
- Footnote Et nos populus, etc. AUG. Eleganter ordo verborum mutatus: Non dixit oves pascuæ et populum manus ejus, ut ipsos intelligas oves, qui sunt populus, oves manus, non quas eminus, quia sunt, et oves quas non fecimus, sed ipse gratia sua nos oves fecit.
- Footnote Hodie si vocem, etc. CASS. Nos autem populus et oves. Sed his omnibus proponitur conditio, si vocem ejus audieritis, quam vocem subdit, Hodie. Nolite obdurare. ID. Jam ipse Christus monet, ne obdurentur, ne contingat eis, ut patribus.
- Footnote Sicut in irritatione. ID. Majestas Christi loquentis, etc., usque ad culpa parentum repetitur, ut vindicta timeatur.
- Footnote Quadraginta annis. AUG. Per quadraginta annos omnia sæcula significat, etc., usque ad sicut ipse ait: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi.
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.