Bibbia Vulgata Clementina na 1598
PSALMORUM 87
Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.1
[Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.2
Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.3
Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.4
Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,5
inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.6
Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.7
Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.8
Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;9
oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.10
Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?11
Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?12
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?13
Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.14
Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?15
Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.16
In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me:17
circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.18
Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.]19
Source notes (19)
- Footnote Mahalath. AUG. Chorus, ut canenti chorus consonando respondeat, etc., usque ad dicitur enim fuisse quidam orientalis.
- Footnote Domine Deus. CASS. Monet Christi mortem imitari. Primo precatur auxilium referens contemptum ab inimicis: unde in forma servi orans ad patrem, ait: O Domine.
- Footnote Intret in conspectu. ID. Virtus puræ orationis, quæ quasi quædam persona ad Deum intrat et mandatum peragit: quo caro pervenire nequit.
- Footnote Quia repleta est. AUG. Hos humanæ infirmitatis affectus, etc., usque ad sed humanæ infirmitatis indicia.
- Footnote Æstimatus. Quia non solum gravia, sed et contumeliosa pertuli.
- Footnote Sicut vulnerati dormientes. CASS. Quia et ipse lancea vulneratus, et sepulcro clausus, sed differt per hoc quod sequitur, quorum non meministi adhuc. In sepulcro. Id est, in carnali voluptate sopiti, unde Deus non excitat eos. Et ipsi de manu tua repulsi sunt. AUG. Non enim ad dormientes hoc refertur, in quibus sunt justi, quorum licet non meminerit Deus adhuc, ut resurgant: de his tamen dictum est: Justorum animæ in manu Dei sunt Sap. 3.. Vel, posuerunt me rei veritate, In lacu inferiori, id est, in aquis inferni, scilicet in tenebris et in umbra mortis.
- Footnote In lacu inferiori. CASS. Vel inferni: quia tam abjecta morte ablatus est in tenebris oblivionis, quem nemo requiret. Et umbra mortis, locus malorum, in quo puniuntur.
- Footnote Super me confirmatus est. ID. Putabant quod ira Dei periisset et quod Deus omnes indignationes super eum induxisset, quando pertulit eum crucifigi.
- Footnote Longe fecisti. ID. Quid amici ejus in passione fecerunt. Notos. Non quos novit: quia tunc omnes noverat ut Deus, sed quibus notus est.
- Footnote Tota die. AUG. Per extensas manus continuatio bonorum operum, a quibus nunquam cessavit, intelligitur. In cruce enim nec una tota die fuit illa extensio, nec totum pro parte potest accipi cum addit tota; sed quia hæc opera non omnibus profuerunt, addit.
- Footnote Nunquid mortuis. Mortuos corde dicit, quibus fiunt quidem miracula Christi, sed non prosunt eis: mortuis enim corpore facta sunt mirabilia, cum quidam revixerunt. Et cum Dominus infernum penetravit, atque inde victor mortis ascendit, magnum factum est mortuis miraculum. Nunquid mortuis. CASS. Quibus non prosunt opera sua ostendit. Aut medici suscitabunt, etc. AUG. In Hebræo non medici, etc., usque ad: Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum.
- Footnote Sepulcro. Unde in Evangelio de talibus: Similes estis sepulcris dealbatis quæ foris apparent hominibus speciosa: intus vero plena sunt ossibus mortuorum, quasi, sic et vos hypocrisi et iniquitate. Misericordiam et veritatem. AUG. Misericordiam et veritatem amat conjungere Scriptura: maxime in psalmis.
- Footnote In tenebris. Idem sunt mortui positi in sepulcro, et tenebræ, et terra oblivionis.
- Footnote Ego ad te, Domine, clamavi. CASS. Quæ in suis sustinet; ecce chorus respondens præcinenti. ID. Et ego quasi, cum illis, cum quibus unum. AUG. Et ego. His mortuis non prosunt opera, etc., usque ad Ut quid, Domine, repellis.
- Footnote Ut quid. CASS. Ecce quantum desiderat. Ut quid, Domine. Proponit, quærendam esse causam: quæ est, ut dilatione boni, et adversis multiplicatis, quibus repulsa quasi oratio inflammetur ardentius.
- Footnote Exaltatus. ID. Prius tumido corde, postea, Humiliatus. Per confessionem. Conturbatus, id est, confusus de peccatis, ea damnando.
- Footnote Transierunt. CASS. Non mansuete contigerunt. AUG. Quia non de fideli, sed de infideli dictum est: Ira Dei manet super eum Joan. 3.. Flagellat enim filios quos recipit, unde: Quos ego amo, arguo et castigo Apoc. 3.. Et alibi: Percutiam et sanabo: occidam et vivere faciam Deut. 32.. ID. Transierunt et conturbaverunt. Quia aliud jam de damnatione patimur, et aliud de æterna ultione timemus. Terrores tui. CASS. Quos patior: quia tibi placuit, non meo merito. AUG. Terrores futuri judicii, quos omnis caro timet. Conturbaverunt me. Secundum infirmitatem carnis. AUG. Conturbaverunt me aliquando terrores, ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aquæ circumfluere videantur, et simul undique circumdare, unde amici et noti timore deserunt, unde Apostolus: Omnes me dereliquerunt II Tim. 4..
- Footnote Circumdederunt me. CASS. Peccata undique copiosa inundatione concludunt. Tota die. AUG. Quia nullo tempore desunt mala Ecclesiæ donec finiatur sæculum. Sed hæc omnia fiunt, ut oratio Ecclesiæ præveniat Deum donec illa salus veniat, ubi nihil malorum sit.
- Footnote Amicum CASS. Et qui pio et fideli amore conjuncti sunt. Proximum et notos, etc. Parentela. Sæpe justis humana officia timore subtracta sunt.
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.