Skip to content
BibleKenya

Bibbia Vulgata Clementina na 1598

PSALMORUM 69

In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.1

[Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.2

Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.3

Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge !4

Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.5

Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.]6

Source notes (6)
  1. Footnote In rememoratione. CAS. Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. AUG. Vox tribulatorum pro Christo, etc., usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere.
  2. Footnote Deus in adjutorium. Monet ut in Deo, non in nobis, gloriemur. CAS. Hic omnis petitio affirmatio est, unde non sunt timendæ tribulationes. Hic versiculus ante omnes horas in initio prædicitur, quia, cum orare solemus, maxime tentare nititur diabolus, ut muscæ morientes perdant suavitatem unguenti.
  3. Footnote Confundantur. CAS. Confundi, est de perversitate turbari. Revereantur, ne proles a justitia pœna sequatur. Qui quærunt, etc. AUG. Diversa sunt tempora in Ecclesia: primo, fuit impetus persequentium, unde, qui quærunt; modo, remansit malevolentia cogitantium, unde, qui volunt. ID.
  4. Footnote Avertantur. ID. Duo genera sunt persequentium, etc., usque ad exit integer, qui neutro capitur.
  5. Footnote Exsultent et lætentur in te omnes. CAS. Monet lætari bonos, quos egenos Deus adjuvat et liberat. Semper. Quia non unquam debet cessare a laude ejus. Magnificetur Deus. CAS. Nostro more dictum, ubi quis laudibus crescit; quod non Deus, sed nos laudando proficimus.
  6. Footnote Ego vero egenus. CAS. Quod hortor, facio, etc., usque ad ubi est dives, semper ambit, desiderat et accipit. Ne moreris. ID. Tardum videtur, quod magno desiderio quæritur. AUG. Ne mihi tardius videatur, quod venturus es, quod fit per patientiam; qua qui caret, tardum ei videtur, et deflectitur ab eo: ut uxor Lot, quæ fit statua salis, ut te condiat: exemplo enim tibi est ne retro aspicias.

Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.

Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.

BibleKenya

Reader settings

Theme
Font
Alignment
Reading width

Saved in this browser and used offline too. Press ? for keyboard shortcuts.