Skip to content
BibleKenya

Bibbia Vulgata Clementina na 1598

PSALMORUM 25

In finem. Psalmus David. [Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.1

Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum.2

Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.3

Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.4

Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.5

Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine:6

ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.7

Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.8

Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:9

in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus.10

Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei.

Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.]11

Source notes (11)
  1. Footnote Psalmus. CASS. Psalmus iste monet vitari consortia iniquorum, jungi justis, quia ex convictu mores formantur. Judica. AUG. Quia post misericordiam, etc., usque ad a vento superbiæ rapiuntur. CASS. Judica: non est præsumptio justi, sed certitudo misericordiæ Dei, quod ibi ostendit in Domino sperans; deinde, non infirmabor. In innocentia. AUG. Non angelorum, sed qualis est hominum.
  2. Footnote Proba me. CASS. Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quæ talem me fecit, attendo. CASS. Proba me. Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret. Ure renes. ID. Igne verbi tui, cor calore spiriritus. Cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus.
  3. Footnote Misericordia. CASS. Quæ non sinit tentari super vires, vel ipsa ustio est misericordia, non asperitas Complacui in veritate. AUG. Cui displicet mendacium suum, et placet ipse cum illa et in illa.
  4. Footnote Non sedi. CASS. Complacui in veritate, quia non sedi. Odivi, quod est vitare mala. Et lavabo, quod est agere recta. Vani. CASS. Vani qui de caducis rebus laborant; impii hæretici, qui Scripturas pervertunt: illi superflua quærunt, hi venenosa.
  5. Footnote Malignantium. ID. Qui mala proximis agunt.
  6. Footnote Lavabo. AUG. Pœnitendo. Et altare, mentem virtutibus ornabo, vel fidem, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Inter innocentes. AUG. Conversans; ut audiam ab eis, id est, ut discam qua voce sis laudandus; vel, ut audiam: Venite, benedicti Patris mei.
  7. Footnote Vocem laudis Spiritus sancti, qui docet laudare te.
  8. Footnote Domine. CASS. Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei. Dilexi decorem. CASS. Hæc ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam.
  9. Footnote Ne perdas. CASS. Et si modo simul esse pateris, ne simul perdas. CASS. Ne perdas in futuro cum impiis, quibus hic non communico.
  10. Footnote Dextera eorum, AUG., id est, si quid boni agunt, etc., usque ad misericordia in omnibus comitetur, quod debes, quia:
  11. Footnote Pes, id est, affectio, quæ facile labi solet, stetit immobilis contra omnia scandala, tendens ultra, et persistens in directo. Et quia sic redimis in Ecclesiis, benedicam. Stetit. CASS. Etsi undique concussus, vel confusus scandalis.

Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.

Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.

BibleKenya

Reader settings

Theme
Font
Alignment
Reading width

Saved in this browser and used offline too. Press ? for keyboard shortcuts.