Bibbia Vulgata Clementina na 1598
PSALMORUM 120
Canticum graduum. [Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.1
Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.
Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.2
Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.3
Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.4
Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.5
Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus.6
Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum.]
Source notes (6)
- Footnote Canticum graduum. CASS. Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur. AUG. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. CASS. Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati. Levavi oculos. ID. Qui quasi inclinatus clamavit, jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat.
- Footnote Neque dormitet. AUG. Si dormit in te fides, dormit in te Christus. CASS. Dicitur hoc humana consuetudine; ut quando fessus custos dormitat, furtum patitur.
- Footnote AUG. Ecce non dormitabit. Dormitat Christus, etc., usque ad sed ne adhuc putes hoc de aliquo hominum, subdit, Dominus custodit. Qui custodit Isræl. AUG. Qui non potest videre faciem, etc., usque ad et huic non dormit Christus.
- Footnote Dominus custodit. CASS. Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quæreret, Quis est ille custos? subdit, Dominus custodit, etc. AUG. Non sine causa est, etc., usque ad dilectio Dei scilicet, et proximi.
- Footnote Per diem sol non uret te, neque luna per noctem, etc. ID. Deus est sol, etc., usque ad vel luna, id est Ecclesia, non permittet uri nocte tribulationis. HIER. Vel per diem accipiuntur prospera, etc., usque ad ita nunc in prosperis et in adversis nos servat.
- Footnote Dominus custodiat introitum tuum. CASS. Cuncta concludit, bonis initiis bonos exitus adjungat. AUG. Dominus custodiat introitum tuum. Intrantes custodit, etc., usque ad jam in æternum nihil nocebit.
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.