Skip to content
BibleKenya

Bibbia Vulgata Clementina na 1598

PSALMORUM 108

In finem. Psalmus David.1

[Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.2

Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.3

Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.4

Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.5

Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.6

Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.7

Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.8

Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.9

Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.10

Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.11

Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.12

Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.13

In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.

Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:14

pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,15

et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.

Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.16

Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.17

Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.18

Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.19

Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.20

Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.21

Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.22

Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.23

Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.24

Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.25

Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus lætabitur.26

Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.27

Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum:28

quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.]29

Source notes (29)
  1. Footnote In finem, Psalmus. AUG. Prophetia de Christo, etc., usque ad et quæ de Juda expressa sunt, ut illud: Et episcopatum ejus accipiat alter. CASS. Quintus eorum qui latius de passione agunt.
  2. Footnote Deus laudem. CASS. Monet Judæ malitiam declinare, etc., usque ad Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem ait: Quia os peccatoris. ID. Decora diversitas, quia iniqui non tacent vituperium.
  3. Footnote Gratis. AUG. Sicut piis per se placet æquitas, sic impiis iniquitas.
  4. Footnote Pro eo ut me. ID. Plus nocent, in membris detrahentes Christo, quia animas crediturorum interficiunt, quam qui carnem ejus mox resurrecturam peremerunt.
  5. Footnote Et posuerunt adversum. AUG. Sex differentiæ sunt, etc., usque ad quod est bonum pro malo, quod et Deus judex facit. CASS. Tribus modis omne peccatum contrahitur, etc., usque ad quod Christus orans pro Judæis fecit.
  6. Footnote Constitue super. AUG. Secunda pars, ubi incipit prophetare, quæ pro impietate recipiant. Supra de pluribus, etc., usque ad quorum personam Judas gessit. Constitue super eum peccatorem. Sicut de Juda, ita de eis.
  7. Footnote Cum judicatur exeat condemnatus. Quia in nequitia permanentes thesaurizant sibi iram. Oratio in peccatum: quia non fit per mediatorem.
  8. Footnote Dies pauci. Secundum regnum, quod post non diu stetit. Episcopatum, id est Christum qui ad eos missus accepit populus gentium.
  9. Footnote Filii orphani: amisso, quasi patre, regno; vel patre Deo. Uxor, id est plebs. Viduæ, amisso regno.
  10. Footnote Transferatur, ut in captivitate factum est. Mendicent, sub regibus gentium.
  11. Footnote Omnem substantiam ejus, id est, vitam, singula peccati puniens; debita eorum non dimittuntur, quia in solo Christo dimittuntur. Et alieni, id est, diabolus et angeli ejus. Diripiant labore ejus, Quia non thesaurizant in cœlo.
  12. Footnote Et non sit illi, etc. Id est, adjutor non est ei, cui Christus deest. Nec sit qui misereatur. Non dico ad temporalia, habenda, sed æterna.
  13. Footnote Fiant nati ejus in interitum sempiternum. Ideo quia manserunt in generatione una, id est, quia non regenerati fuerunt. Et deleatur nomen. Id est, Jerusalem terrenæ, quæ servit cum filiis suis quæ prophetas interfecit.
  14. Footnote Et dispereat de terra viventium, id est Ecclesia. Memoria eorum, quia cum essent rami naturales, facti sunt.
  15. Footnote Pro eo quod non est recordatus. Pœnitendo. Facere misericordiam. Supra membra Christi.
  16. Footnote Maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem. AUG. Peccata modo delectant, sed dicuntur maledictio, quia tormenta parant.
  17. Footnote Quo operitur. Videtur dicere hic, etc., usque ad semper sit paratus, unde hic ait semper præcingitur.
  18. Footnote Apud Dominum. ID. Specialiter Christo detrahunt, qui dicunt non esse ex Patre, vel minorem Patre. Mala adversus animam. Dicentes, non potuisse surgere, cum vellet.
  19. Footnote Et tu, Domine. CASS. Tertia pars, ubi precatur, etc., usque ad adjuva me, secundum hominem. Propter nomen tuum. Nullis enim operum etc., usque ad quia suavis est misericordia tua.
  20. Footnote Quia egenus et pauper. ID. Egestas et paupertas Christi est infirmitas, ex qua crucifixus est.
  21. Footnote Sicut umbra cum declinat ablatus sum. CASS. Sicut ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors.
  22. Footnote Immutata est. AUG. Immutata est ergo caro Christi, etc., usque ad quia Jesus nondum fuit glorificatus. Propter oleum, id est, spiritualem gratiam, unde Christus dicitur.
  23. Footnote Moverunt capita. CASS. Furiosi commotione capitis minantur. AUG. Moverunt capita, quia viderunt pendere in cruce, sed nondum quando caro immutata.
  24. Footnote Adjuva me, Domine. CASS. Rogat ut homo, præstat ut Deus.
  25. Footnote Manus tua hæc. AUG. Christus hæc manus, et est Verbum apud Deum et fecit eam, dum Verbum caro factum est. Erat enim sine tempore secundum divinitatem, et facta est in tempore secundum carnem.
  26. Footnote Maledicent illi et tu benedices. Una est maledictio malorum Deus, cum benedicit, facit quod dicit.
  27. Footnote Sicut diploide, etc. Alii interpretantur pro diploide, duplex pallium, id est, confundantur intus et foris, id est, coram Deo, et hominibus.
  28. Footnote Nimis in ore meo. Solet poni nimis, pro plus quam debet, sed et pro valde. In medio. AUG. Id est, in communi, vel in corde.
  29. Footnote Quia astitit a dextris pauperis. Diabolus a dextris Judæ, etc., usque ad sed ut animam salvaret a persequentibus.

Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.

Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.

BibleKenya

Reader settings

Theme
Font
Alignment
Reading width

Saved in this browser and used offline too. Press ? for keyboard shortcuts.