Bibbia Vulgata Clementina na 1598
PROVERBIORUM 9
[Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem.1 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis. Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.2 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.]3 [Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.4 Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te.5 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere. Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ. Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.]6 [Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,7 sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco, ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo: Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est:8 Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.9 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.]10
Source notes (10)
- Footnote Sapientia ædificavit. Quia de æternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat, etc., usque ad quia ab amore sæculi disjunctos ad portandam Ecclesiæ fabricam erexit. Columnas septem. Scilicet Ecclesias per orbem, etc., usque ad quasi sustentando continerent.
- Footnote Venite, comedite panem meum. In unam Christi personam junctam divinitatem et humanitatem, vel, in pane corpus, in vino sanguis ejus, quo in altari satiamur.
- Footnote Relinquite. Post oblatas epulas addit et vitæ monita, ut quos perceptis suæ incarnationis mysteriis reficit, doctrinæ pariter instruat verbis.
- Footnote Qui erudit, etc. Quasi interrogares, etc., usque ad et majorem credens.
- Footnote Noli arguere. Non est timendum, etc., usque ad sed dilectionis ejus gratia cessandum.
- Footnote Si sapiens. Moneo te ad sapientiam, quod tamen tibi prodest, non mihi. Si enim sapiens fueris, etc.
- Footnote Mulier stulta. Superius commendavit sapientiam per divinitatem et humanitatem, nunc per contrarium illam eamdem commendabiliorem ostendit, ubi mulier stulta, etc., quæ est ei contraria, sedet, etc. Mulier, etc. Mulier hic hæresis est, etc., usque ad hæc in supercilio mentis attollitur.
- Footnote Qui est parvulus. Sapientia parvulos atque insipientes, etc., usque ad et ad se divertere.
- Footnote Aquæ furtivæ. Sapientia palam mensam omnibus proposuit, etc., usque ad prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat.
- Footnote Et ignoravit quod ibi. Nescit mulier adultera, etc., usque ad et in excelsis cœlorum convivæ fidelium.
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.