Skip to content
BibleKenya

Bibbia Vulgata Clementina na 1598

PROVERBIORUM 2

[Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:1 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.2 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:3 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,4 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.5 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,6 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.] [Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, consilium custodiet te, et prudentia servabit te: ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;7 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas;8 qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis;9 quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum. Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,10 et relinquit ducem pubertatis suæ,11 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.12 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.13 Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias: qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;14 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.]15

Source notes (15)
  1. Footnote Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.
  2. Footnote Audiat sapientiam. Audit non aure, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Inclina cor. Inclina, humilia, munda, etc., usque ad et revelasti ea humilibus. Si enim sapientiam invocaveris. Invocare, etc., usque ad nec liberum debet abesse arbitrium.
  3. Footnote Et sicut thesauros. Qui thesauros effodit, etc., usque ad nec quiescat, donec inveniat.
  4. Footnote Tunc intelliges. Timorem amicabilem, etc., usque ad sed etiam scientiam ipsius divinitatis quæ perpetuo beatum facit invenies.
  5. Footnote Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore. Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.
  6. Footnote Custodiet. Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job simplex et rectus Job. 1.; simplex, per innocentiam mansuetudinis, et rectus, per cautelam discretionis: simplex, nullum lædens, imo cunctis proficiens, rectus, a nullo corruptus.
  7. Footnote A via mala. Ad quam vocant, qui dicunt: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, perversa loquitur, qui est auctor hujus persuasionis.
  8. Footnote Qui relinquunt iter. Pulchre, etc., usque ad finis ejus in tenebris exterioribus.
  9. Footnote Qui lætantur. Quia per vias tenebrosas ambulant, etc., usque ad noxiamque lætitiam salubri fletu castigarent.
  10. Footnote Ut eruaris a muliere. Pendet hic versus, etc., usque ad: et ipsi sunt jacula.
  11. Footnote Et relinquit ducem. Patet et de mente hæretica, etc., usque ad quam se die baptismi servaturam promiserat.
  12. Footnote Pacti Dei sui, etc. Quod cum viro suo tempore nuptiarum pepigit, Domino teste, quod fidem, scilicet castitatis sibi invicem servarent, vel in baptismo. Inclinata est enim. Omnis conversatio adulteræ ad interitum ducit, etc., usque ad id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum.
  13. Footnote Ad eam non revertentur. Mortem scilicet, non mulierem, etc., usque ad non sibi attribuat, sed gratiæ Dei.
  14. Footnote Qui enim. Hic rectis jungit simplices, etc., usque ad quæ cum Christo in cœlis regnat, perveniunt.
  15. Footnote Impii. De illis dicitur specialiter, etc., usque ad de fine bonorum, qui autem me audierit, absque terrore quiescet.

Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.

Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.

BibleKenya

Reader settings

Theme
Font
Alignment
Reading width

Saved in this browser and used offline too. Press ? for keyboard shortcuts.