Bibbia Vulgata Clementina na 1598
JOB 23
Respondens autem Job, ait:1 [Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.2 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?3 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:4 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.5 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.6 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.7 Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum.8 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.9 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.10 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.11 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.12 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.13 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.14 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.15 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.]16
Source notes (16)
- Footnote Respondens autem Job dixit: Nunc quoque in amaritudine. GREG. Mens justi in amaritudine est semper, etc., usque ad qui per dulces sermones seducere quærunt.
- Footnote Et manus plagæ meæ. Manus autem plagæ est fortitudo percussionis, sed quia ex adversitatibus, justi plus sitiunt faciem auctoris, sequitur:
- Footnote Quis mihi tribuat. Electi, cum contra votum quælibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur, quod inordinate foris currere videtur. Et hoc est, quod subdit: Inveniam illum. Ut est: quod modo differt Deus, ut plus desideretur. Et veniam usque ad solium ejus. Solium sunt angeli, etc., usque ad dum meliora disponere Deum vident, unde: Ponam coram Deo judicium. Coram Deo judicium ponere, etc., usque ad occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat, considerare.
- Footnote Os meum replebo. Quia dum examen judicis contra se contemplatur, amare se pœnitentiæ invectione persequitur.
- Footnote Ut sciam verba quæ, etc. Cum enim culpas pœnitendo persequimur, quid nobis de eis judex in suo examine dicere possit invenimus, quod nescit, quia mala sua negligit.
- Footnote Nolo multa fortitudine contendat. Quis enim in examine inveniri justus valeat, si secundum suæ fortitudinis majestatem vitam hominum discutiat Deus: quamlibet enim justus si districte judicatur, mole magnitudinis premitur, unde subdit: Nec magnitudinis. Quasi diceret: Si secundum fortitudinem suam mecum contenderet, mole sua me premeret. Et nota, quia dum fortitudinem vitat, infirmitatem incarnationis optat, unde subdit:
- Footnote Proponat æquitatem. Mediator Dei et hominum, etc., usque ad absolutionis meæ judicium victor excludam.
- Footnote Si ad orientem. Ibid. Ac si dicat: Filium incarnatum, etc., usque ad Sed nec in his omnibus plene se anima cognoscit, unde:
- Footnote Ipse vero scit viam. Id est videre non valeo videntem me. Et probavit. Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Et proba me quasi aurum. Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.
- Footnote Vestigia ejus secutus est. Beatus Job in futura operatione, etc., usque ad quasi ad exemplum sibi propositum recurrit.
- Footnote Et in sinu meo abscondi. In sinu cordis verba oris ejus abscondimus, quoniam mandata ejus non transitorie, sed implenda opere audimus, et si verba in opere prodeunt, latent tamen in corde. Si intus non elevatur animus, sed si laus extra quæritur, tunc sermo Dei in sinu non occultatur.
- Footnote Ipse enim solus est. Principaliter et immutabiliter. Solus enim per se est, qui omnia agit, in quibus est ipse timendus, non quæ patimur. De cujus immutabilitate subdit: Et nemo avertere. Quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt. Et anima ejus. Ea ipsa vis qua cuncta disponit, anima illius appellatur.
- Footnote Cum expleverit. Explet in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed multa similia præsto sunt ei, quia si ferire cogitat, adhuc invenitur, ubi plaga crescat.
- Footnote Et idcirco a facie. Rectitudinis pavore concutitur, cum se reddentis rationibus conspicit non esse idoneum, si districte judicetur.
- Footnote Deus mollivit. Virtutem ergo suæ fortitudinis non sibi, sed auctori tribuit. Conturbavit me. Nunquam secura sunt corda justorum, sed turbata timore judicis, quæ tamen consolantur donis quæ acceperunt, unde: Non enim perii. Flagella justorum vel præterita purgant, vel futura peccata avertunt, quod non in Job, sed virtus augetur.
- Footnote Non enim. Ille in flagello positus a salute corporis propter imminentes tenebras perit, qui pro transactis percutitur, ut a futuris suppliciis abscondatur.
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.