Skip to content
BibleKenya

Bibbia Vulgata Clementina na 1598

ISAIÆ 54

[Lauda, sterilis, quæ non paris; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.1 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit.2 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.3 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur. Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.4 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus. Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.5 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris: et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles; universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis. Et in justitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.6 Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.7 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.8 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.]9

Source notes (9)
  1. Footnote Lauda, sterilis. HIER. Hactenus de nativitate, passione, resurrectione, etc., usque ad tam de Judæis quam de gentilibus congregatam. Lauda, sterilis. Apostolus, juxta LXX: Lætare, sterilis, quæ non paris, erumpe et clama quæ non parturis, quia multi filii desertæ Gal. 4., etc. Nos autem fratres secundum Isaac, repromissionis filii sumus.
  2. Footnote Ad dexteram enim: ad omnia loca mundi. Vel, nec elata prosperis, nec fracta adversis. Vel, ad bona futuræ et præsentis.
  3. Footnote Noli timere. ID. Cum turris Babel ædificaretur, etc., usque ad qui funiculu.
  4. Footnote Quia ut mulierem. ID. Qui sequuntur tropologiam et in locis difficillimis, etc., usque ad stolam osculumque porrigit.
  5. Footnote Sicut in diebus Nœ, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla.
  6. Footnote Recede procul. HIER. Consolatus est Ecclesiam de gentibus, promittens eis spirituales gratias: nunc docet quid agat, ne adversarios timeat.
  7. Footnote Ecce accola. Hoc ad se invertunt Judæi, tanquam sint futuri proselyti ex gentibus tempore Christi sui.
  8. Footnote Ecce ego. Non quod sim causa perditionis eorum, sed adversarius pugnans, victis perditionis, victoribus causa est præmii.
  9. Footnote Hæc est hæreditas. Ne justus tribuatus deficiat, addit præmia.

Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.

Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.

BibleKenya

Reader settings

Theme
Font
Alignment
Reading width

Saved in this browser and used offline too. Press ? for keyboard shortcuts.