Bibbia Vulgata Clementina na 1598
MARCUM 4
Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:1 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua:2 Audite: ecce exiit seminans ad seminandum. Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.3 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ: et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit. Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat. Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Qui seminat, verbum seminat. Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.4 Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.5 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur?6 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.7 Si quis habet aures audiendi, audiat. Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.8 Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.9 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,10 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.11 Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud? Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra:12 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.13 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.14 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra. Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo.15 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?16 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna.17 Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?18
Source notes (18)
- Footnote Et iterum cœpit docere. BEDA. Exiens de domo ubi dæmonium habere dicitur, docet ad mare, ut ostenderet se ob perfidiæ culpam Judæam relicturum et ad gentes transiturum. Unde apte præmittitur, quia prædicante eo in domo, mater et fratres foris steterunt. HIER. Cœpit docere ad mare, ut locus indicet auditores amaros et instabiles. Et ideo, etc., usque ad qui amara dulcificat, tristia convertit in gaudium, ægritudinem in salutem. Navim ascendens, etc. BEDA. Ecclesiam, quæ est in mari inter infideles, quam Deus gratia suæ visitationis illustrat et dilectam sibi mansionem consecrat. Et omnis turba circa mare. HIER. Hi sunt qui nuper ad audiendum verbum venerunt, et inde pietate animi, ab amaritudine reproborum tamquam a mari secuti sunt: sed nondum cum Domino in navi sunt, quia nondum cœlestibus mysteriis vel sacramentis quæ desiderant imbuti sunt.
- Footnote In parabolis multa. Parabola est rerum natura discrepantium sibi sub aliqua similitudine facta comparatio. More suæ prudentiæ loquitur, ut qui cœlestia sapere non poterant, per similitudinem terrenam auditam percipere potuissent. Græce similitudo dicitur quando quod intelligi volumus, per aliquas comparationes indicamus, ut ferrum, aliquem durum, velocem, ventis comparamus et avibus. Idem fit in tricesimo sexagesimo et centesimo fructu, id est lege, prophetia et Evangelio, quod in ore trium testium mysterium regni in monte ostensum, id est, Moysi, Eliæ et Jesu, consistit.
- Footnote Aliud cecidit secus viam, etc. Lucas: Et conculcatum est, et volucres cœli comederunt Luc. 8.. Via mens, metu carnalium cogitationum trita: unde semen perit nec fructum affert, et a volucribus rapitur, id est a dæmonibus, qui volucres cœli dicuntur sive quia cœlestis et spiritualis naturæ, vel, quia in ære habitant.
- Footnote Hi autem, etc. Differentias ponit eorum qui audiunt verbum. Sunt autem quidam, ut gentiles, qui nec audiunt.
- Footnote Reliqua concupiscentiæ, etc. Quod præceptum est. Præcipitur enim: Concupisces sapientiam: serva mandata Prov. 7., etc. Et alibi: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis Psal. 3.. Hæ concupiscentiæ bonæ: qui reliqua concupiscit, aberrat.
- Footnote Lucerna, etc. HIER. Lucerna verbum Dei. Modius aut lectus, auditus inobedientium. Candelabrum, apostoli, quos illuminavit verbum Dei. Absconditum et occultum, quod palam fit cum a Domino tractatur. BEDA. Modius, vita nostra divina præscientia mensurata. Lectus, caro, in qua, etc., usque ad quia ei carnis concupiscentias præponit. Nonne ut super candelabrum ponatur? ID. Ut dominetur prædicatio veritatis, subsit servitus corporis, per quam tamen excelsior appareat doctrina tanquam per candelabrum lucerna.
- Footnote Non est enim aliquid, etc. Quasi dicat: Nolite erubescere Evangelium, quia nihil occultum modo, quod non fiat palam in judicio, quando illuminabit Deus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium Matth. 10.; ubi vobis a Deo laus, illis autem pœna æterna.
- Footnote In qua mensura, etc. HIER. Etenim secundum mensuram fidei unicuique dividitur intelligentia mysteriorum, et adjicietur nobis donum scientiæ, etiam adjicientur virtutes.
- Footnote Qui enim habet, etc. Scilicet qui fidem habet, habebit virtutem, et qui habet opus verbi, habebit intelligentiam mysterii. Et econtra, qui non habet fidem, deficit virtute; et qui non habet opus verbi ejus intelligentia caret; et qui non intelligit, auditum perdit, ac si non audisset.
- Footnote Sic est regnum Dei. HIER. Scriptura divina per terrenas similitudines monstrat cœlestia sacramenta, sicut per totum Evangeliorum corpus constat. Regnum Dei est Ecclesia quæ, etc., usque ad: Quoniam adest messis, id est consummatio sæculi, in qua justi gaudebunt qui in lacrymis seminaverunt.
- Footnote Mittit falcem. VICT. ANT. Messis quidem tempus consummationis, falx Dei verbum omni gladio ancipiti penetrabilius. Cæterum falx hoc loco non denotat, etc., usque ad omnes enim ferunt frumentum, etsi non æque multum omnes.
- Footnote Sicut granum. HIER. Hoc semen iterum comparat grano sinapis, quod minimum in timore est, magnum in charitate, quæ major est omnibus oleribus, quia Deus charitas est, et omnis caro fenum, et qui infirmus est, olera manducet. Et facit ramos misericordiæ et compassionis. Cujus sub umbra pauperes Christi qui sunt cœli animalia delectantur habitare. Seminatum fuerit. A Christo sive ab homine in terra, vel in agro, id est in corde suo. Hic homo est sensus noster et animus, qui fovens granum prædicationis humore fidei facit pullulare in agro pectoris sui. Minus est, etc. Quasi contemptibilia prædicans, et primo non creditur, quia prædicat Deum hominem mortuum, crucifixum, hoc eloquentiæ et sapientiæ philosophorum comparatum minus invenitur.
- Footnote Ascendit, etc. Quæ altitudine, amplitudine, annositate transcendit herbarum naturam: Alta est, quia ad cœlestia sustollit; ampla, quia totum mundum occupavit; annosa, quia non poterit finiri. Oleribus. BEDA. Philosophicis disciplinis, quæ tanto apertius excrescunt, viliores fiunt: quia sicut olera herbarum cito decident.
- Footnote Sine parabola. ID. Non quod nullum sermonem turbis apertum faceret, sed quia nullus sermo ejus invenitur in quo aliquid parabolæ non inveniatur. Seorsum autem discipuli. HIER. Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrali sapientiæ, qui, remotis cogitationum tumultibus, in solitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore otii discenda.
- Footnote In navi. BEDA. Allegorice: Mare sæculi æstus. Navicula, crux qua mundi fluctus ascendimus et ad littus patriæ cœlestis pervenimus. Aliæ naves, etc., usque ad erant enim forsitan illæ naves nuper factæ et in portum tantum deductæ, vel post maris pericula ad portum reductæ.
- Footnote In puppi. HIER. Puppis mortuis pellibus vivos continet et fluctus arcet, et ligno solidatur, etc., usque ad: Tranquillitas magna; pax Ecclesiæ post pressuras, sive theorica post activam vitam. Dormiens. BEDA. Discipulis navigantibus Christus obdormit, quia fidelibus regni futuri quietem meditantibus et Spiritus sancti secundo flatu vel remigio proprii conatus mundi fluctus post terga jactantibus, subito Christi passio advenit, quo ascendente, etc., usque ad sed ad gubernatorem recurramus, illum sedulo excitemus, qui non servit, sed imperat ventis, qui omnia sedabit, qui portum salutis indulgebit.
- Footnote Tace, obmutesce. Nota quod omnis creatura sentit imperium Creatoris. Non quod omnia animata, ut mentiuntur hæretici, sed majestate conditoris quæ nobis insensibilia, illi sunt sensibilia.
- Footnote Quid timidi estis? BEDA. Quasi dicat: Quid me præsente timetis? Cui simile est, quod post resurrectionem exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia hi qui viderunt eum resurgere, non crediderunt Marc. 16.. Et item: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ! Nonne oportuit pati Christum et sic intrare in gloriam suam Luc. 24.? Et timuerunt. Matthæus: Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est, etc. Matth. 8. Non ergo discipuli, sed alii qui in navi erant mirabantur, de eo dubitantes, cui mare et ventus obedirent. Vel etiam ipsi discipuli recte homines dicti, quia necdum noverant potentiam Salvatoris.
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.