Bibbia Vulgata Clementina na 1598
ISAIÆ 21
Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.1 Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci.2 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.3 Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.4 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu.5 Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.6 Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.7 Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.]8 Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?9 Dixit custos: Venit mane et nox; si quæritis, quærite; convertimini, venite.]10 Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.11 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti.12 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.13 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israël locutus est.]
Source notes (13)
- Footnote Onus deserti maris. Babylonis, pro multitudine populi dicta mare. De deserto venit. In quo Dominus tentatus, in quo Isrælitæ percussi a serpentibus.
- Footnote Qui incredulus. Generalis sententia, quasi culpa singulorum est quod in tempestate opprimuntur. Ascende Ælam. LXX: Ælamitæ et legati Persarum. Ælamitæ, despicientes. Ascende, quasi diceret: O Persæ et Medi, nolite timere, equos ascendite, Babylonem obsidete. Ascende. Dei fortitudine confisus, audacter, contra adversarios loquitur. Omnem gemitum. Quo te et alias gentes gemere faciebat; vel, ut nullus jam gemat pressus potentia Babylonis; vel, tantis malis sit afflicta, ut contra te gemere non audeat.
- Footnote Pone mensam. Quasi diceret: O Persæ et Medi, sumite cibum, etc., usque ad in quo ignea tela diaboli restringatis. Contemplare, etc. Quid post mensam ingruat et, vel, contemplare, o Balthasar, quid scripserit in pariete: Mane, Tethel, Phares.
- Footnote Speculatorem. Speculantes dicuntur prophetæ.
- Footnote Ascensorem. Cyrus princeps imperabat Medis et Persis, etc., usque ad litteræ scilicet et spiritus ad duo referunt Testamenta.
- Footnote Leo. Idem leo pro virtute animi, qui speculator prærogativa contemplationis. Super speculam Domini. Id est, per diem in contemplatione positus, diebus ac noctibus paratus audire et loqui quæ præceperit. Stans totis noctibus. Ut me custodiam ab omni peccato, ut sim dignus audire verbum Domini.
- Footnote Ecce iste venit vir. Quod sequitur, se vidisse significat, venire, scilicet Salvatorem super bigam sedentem, et duobus animalibus, id est, asino et camelo, unum currum jungentem. Cecidit, cecidit. Cyro et Dario Babylonem vastantibus, etiam idola sunt confracta, templo Beli subverso et igne concremato.
- Footnote Tritura mea. Quasi dicat: O popule, qui recondendus es in horrea mea, quem trivi variis angustiis, ut excuterem paleas et triticum purum, conferrem in horrea, quæ audivi a Domino ex Deo Isræl, etc.
- Footnote Onus Duma. LXX: Idumææ, etc., usque ad onus Duma ad me clamat. Ad me clamat. HIER. Deus, scilicet custos meus, etc., usque ad loquitur deinde gentibus: Si me quæritis, studiosius quærite Joan. 9..
- Footnote Venit mane, etc. Quasi populo meo dabo lumen lætitiæ, etc., usque ad operatione, et sic audiam vos.
- Footnote Onus in Arabia. Arabes sunt Saraceni, etc., usque ad inde alloquitur Deus Judæos fugientes sic: In saltu ad vesperam. O Judæi, qui obsidionem Babyloniam fugietis in saltu, id est in silvis Saracenorum dormietis, fugientes Chaldæos in semitis Dodanim, quod interpretatur in propinquos vel cognatos, id est, in via quæ ducit propinquos vestros Saracenos. Vesperam. ID. Quæ est principium noctis. Qui peccare incipit, in vespera est; qui ad summum venit, in media nocte. Media nocte primogenita Ægypti occiduntur. Petrus negat, luce jam vicina pœnitet. In semitis. ID. Quia vespera principium malorum, etc., usque ad quando contra patrem rebellavit.
- Footnote Occurentes sitienti ferte. Hoc contra eos potest dici, qui otio et desidiæ se tradiderunt et propria salute contenti sunt, nec pœnitentibus et conversis manum porrigunt. Sitienti ferte aquam. Fatigatis fratribus ardore solis et sitis ferte aquam, ne in solitudine pereant.
- Footnote Adhuc in uno, etc. Quasi diceret: Quia non habuistis in eos misericordiam, prope sustinebitis captivitatis miseriam. Post annum a Judaica captivitate et Jerusalem subversione, hi quoque vastati sunt. Quasi in anno mercenarii: ID. quod est: Quomodo mercenarius annum suum, etc., usque ad panemque cœlestem comederint.
Bibbia Vulgata Clementina na 1598. Public domain. Source: eBible.org. Typeset from the source files; no intended changes to scripture wording. BibleKenya is not endorsed by the rights holder.
Full source notice & licence · SourceEdition imported 2026-10-25.